Latin
Book 8, Letter 13
Sidonius Apollinaris, Epistolae 13-4
Unproofread scanNot analysed yet
Multa in te genera virtutum, papa beatissime, munere superno congesta gaudemus. Siquidem agere narraris sine superbia nobilem, sine invidia potentem, sine superstitione religiosum, sine jactaniia litteratum, sine ineptia gravem, sine studio facetum, sine asperitate constantem, sine popularilate communem. Praeterea bis hoc præstantissimum bonis fatua superaggerat, quod te asserit hasce tot gratias fastigatissimae caritatis arce transcendere. Fama, inquam, quae de laudibus tuis cum canat multa, plus reticet. Nam longius constitutis actionum tuarum propositum potest assignare, non numerum. Quarum relatione succensus, ultro primus ut longe inferiorem decet, ad solvenda officia procurro; uec vcreor garrulitatis aliquando argui, qui potui taciturnitatis hucusque culpari. Commendo Promotum gerulum litterarum, nobis quidem jam ante cognitum, sed nostrum nuper effectum vestris orationibus contribulem: qui cum sit gente Judaeus, fide tamen praeelegit censeri Israelita quam sanguine; et municipatum cœlestis illius civitatis affectans, occidentemque litteram spiritu vivificante fastidiens; pariter hinc justis præmia proposita contemplans, hinc, nisi faceret ad Christum de circumcisionc transfugium, pr. cvidens sese per æterna saecula æquiterna supplicia passurum: patriam sibi maluit Hierusalem potius quam Hierosolymam computari. Quibus agnitis, adventantem Abrahæ nunc filium veriorem maternis ulnis spiritalis Sara suscipiat. Namque ad Agar ancillam pertinere tunc desiit, cum legali observantiæ servitutem gratiæ libertate mutavit. De caetero, quæ ipsi fuerit isto causa veniendi, praesentaneo conducibilibus idem poterit explicare memoratu. Nobis vero propter quae supra scripsi carissimus babetur: quod eo significo, quia is efficacissime quemque commendat, qui meras causas justæ commendationis aperuerit. Memor nostri esse dignare, domine papa.