Latin
13.1 to 13.11
Sidonius Apollinaris, Epistolae 13.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Epistolam tuam nobis a Marcellinus Togatus exhibuit, homo peritus, virque amicorum: quae primoribus verbis salutatione libata, reliquo sui 57 tractu qui quidem grandis est, patroni tui b Petronii Maximi imperatoris laudes habebat. Quem tamen tu rertinacius aut amabilius quam rectius veri usque felicissimum appellas, propter hoc quippe, cur per amplissimos fascium titulos fuerit evectus usque ad imperium. Sed sententiæ lati nunquam ego assentior, ut fortunatos putem, qui reipublicæ praecipitibus ac lubricis culminibus insistunt. Nam dici ncquit quantum per horas fert in hac vita miscriarum vita felidum istorum, si tamen sic sunt pronuntiandi, qui sibi hoc nomen, ut Sylla, prsesumunt: nimirum qui supergressi jus fasque commune; summam beatitudinem existimait, summam potestatem: hoc ipso satis miseriores, quod parum intelligunt inquietislimo se subjacere famulatui. Nam sicut hominibus reges, ia regibus dominandi desideria dominantur. Hic si omittamus antecedentium principum casus, vel secutorum, solus iste peculiaris tuus Maxmus, maximo nobis ad ista documento poterit esse: qui quanquam d in arcem praefectoriam, patriciam, consularemque intrepidus ascenderat, eosque quos gesserat magistratus, ceu recurrentibus orbitis inexpletus iteraverat: cum tamen venit omnibus viribus ad principalis apicis abruptom, quamdam potestatis immensæ vertiginem sub corona patiebatur, nec sustinebat dominus esse, qui non sustinuerat esse sub domino. Denique require in supradicto vitae prioris gratiam, potentiam, diuturnitatem, aeque diverso principalus paulo amplius quam bimestris or g; nem, turbinem, finem: 58 profecto invenies hominem beatiorem prius fuisse, quam beatissimus nominaretur. Igitur ille cujus anterius epulæ, mores, pecuniae, pompae, litteræ, fasces, patrimonia, patrocinia florebant, cujus ipsa sic denique spatia vitæ custodiebantur, ut per horarum dispositas clepsydras explicarentur; is nuncupatus Augustus, ac sub hac specie palatinis liminibus inclusus, ante crepusculum ingemuit, quod ad vola pervenerat. Cumque mole curarum pristinæ quietis tenere dimensum prohiberetur, veteris actutum regulæ legibus renuntiavit, atque perspexit pariter ire non posse negotium principis et otium senatoris.