# Epistolae 13.3

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 9, Letter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/13.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/13.3

Quinimo quoties epulo mensæ lautioris hilarabere, religiosis, quod magis approbo, narrationibus vaca: his proferendis confabulatio frequens, his redicendis sollicitus auditus inserviat. Certe si saluberrimis avocamentis, ut qui adhuc juvenis, lepidius inflecteris, a c Platonico Madaurensi saltem formulas mutuare convivalium quaestionum: Quoque reddaris instructior, has solve propositas, has propone solvendas, iisque te studiis, et dum otiaris, exerce. Sed quia mentio conviviorum semel incidit; tuque sic carmen nobis vel ad aliam causam personamque compositum sedulo exposcis, ut me ejus edendi diutius habere non possis hæsitatorem; suscipe libens, quod temporibus Augusti Majoriani, cum rogatu cujusdam sodalis ad cœnam conveniremus, in. d Petri librum mngistri epistolArum subito prolatum subitus effudi, meis quoque contubernalibus, dum rex eonvivii circa ordinandum moras nectit oxygarum, c Domnulo, Severiano atque Lampridio paria pangenlibus (jactanter hoc dixi, imo meliora), quos undique, urbium asciios imperator in unam civilatem, invitator in unam cœnam forte contraxerat. Id morae tantum.dum genera metrorum sorte partimur. Placuit namque pro caritate collegii, licet omnibus eadem scribendi materia existeret, non uno tamen epigrammata singulorum genere proferri: ne quispiam nostrum, qui caeteris dixisset exilius, verecundia primum, post morderetur invidia. Etenim citius agnoscitur in quocunque recitante, si quo caeteri metro canat, an eo quoque scribat ingenio. Tu vero tunc opportunius subjecta laudabis, cum lotum te socio indulseris. Non enim justum est, ut censor incipias cum severitate discutere, quod non potuit amicus cum serietate dictare.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
