# Epistolae 13.4

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 9, Letter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/13.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/13.4

Age convocala pubes,
Locus, hora, mensa, causa,
Jubet ut volumen istud,
Quod et aure et ore discis,
Sludiis in astra tollas.
Petrus cst tihi legendus,
In ulraque disciplina
Salis institutus auctor.
Celebremus ergo, fratres,
Pia festa litterarum.
Peragat diem cadentem
Dape. poculis, choreis,
Genialis apparalus.
Rutilum toreuma bysso,
Rutilasque forte blattas,
Recoquente quas alieno
Melibœa fucat unda;
Opulentet ut meraco
Bibulum colore vellus.
Peregrina det supellex
Ctesiphontis ac Niphatis
a Juga texta, belluasque
Rapidas vacante panno.
Acuit quibus furorem
Bene ficta plaga cocco,
Jaculoque ceu forante
Cruor incruentus exit.
Ubi torvus, et per artem
Hesopina flexus ora,
It equo, reditque telo,
Simulacra besliarum
Fugiens, fugansque Parthus.
Nive pulchriora lina
Gerat orbis, atque lauris,
Hederisque, pampinisque
Viridantibus legatur.
Cylisos, crocos, amellos,
(.asias, liguslra, callhas,
Calathi terant capaces,
Redolentibusque sertis
Abacum, torosque piugant.
Manus unela succo amomi
Domet hispidos capillos,
b Arabumque messe pinguis
Petat alta tecta fumus.
Veniente nocte nec non
Numerosus erigatur
Laquearibus coruscis
Camerae in superna lychnus;
Olewmque nescientes,
Adipesque glulinosos,
Utero lumente fundant
Opobalsamum lucernæ.
Geruli caput plicantes
Anaglyplico metallo
Epulas superbiores
Humeris ferant onus is.
Pateræ, scyphi, lebetes,
Socient falerna nardo:
Tripodasque, cantharosque
Rosa sutilis coronet.
Juvat ire per corollas
Alabastra ventilantes,
Juvat et vago rotatu
Dare fracta membra ludo,
Simulare vel trementes
Pede, veste, voce Bacchas.
Bimari remittat urbe
Thymelem, Palemque doctas
Tepidas ad officinas
Citharistrias Corinthus:
Digiti quibus canentes,
Parlter sonante lingua,
Vice pectinis fatigent
Animata fila pulsu.
Date et æra listulala
Satyris amica nudis:
Date ravulos choraulas,
Quibus antra per palati
Crepulis reflanda buccis.
Gemit aura tibialis; i
Date carminata socco,
Date dicta sub cothurno,
Date quidquid advocati,
Date quidquid et poetæ
Vario strepunt in actu:
Petrus hæc et illa transit.
Opus editum tenemus,
Bimetra quod arte texens,
Iter asperum, viasque
Labyriulhicas cucurrit.
Sed in omnibus laborans
Kt ab omnibus probatus,
Rapit hinc et inde palmam.
Per et ora docta fertur.
Procul hinc et Hippocrenen,
Aganippicosque fontes,
Et Apollinem canorum
Comitantibus Cameuis
Abigamus, et Miuervam
Quasi praesulem canendi
Uemovele ficta fatu,
Deus ista praestat unus.
Stupuit virum loquentem
Diadematis potestas,
Toga, miles, ordo equesler,
Populusque Romularis:
Et adbuc sophos volutant
Fora, templa, rura, castra.
Super hæc, fragorem alumno
Padus, atque civitatum
Dat amor Ligusticarum.
Similis favor resultat
Rhodanitidas per urbes,
Imitabiturque Gallos
Feritas Ibericorum.
Nec in hoc moratus axe,
Cito ad arva perget Euri,
Aquilonibusque et Austris,
Zepbyrisque perferetur.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
