# Epistolae 13.44-56

Sidonius Apollinaris, Epistolae, 13.44 to 13.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/13.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/13.44

tota nihilominus hæc ossium ramosa compago sub uno velut ex undantis abdominis pelago latet. Taceo lumborum corpulentiam, cliDiumque, cui crassitudini comparata censetur alvus exilis. Taceo femur aridum et pandum, genua vasta, poplites delicatos, crura cornea, vitreos talos, parvos digitos, pedes grandes. Cumque distortis horreat ita liniamentis, per quae multiplicem pestilentiam exsanguis semivivusque, nec portatus sentiat, nec sustentatus incedat, 82 verbis tamen est ille quam membris exsecrabilior. Nam quanquam pruritu laborat sermonis inhonesti, tum patronorum est praecipue cavendus arcanis; quorum est laudator in prosperis, delator in dulus: at si ad occulta familiarium publicanda temporis ratio sollicitet, mox per hunc Sparacum quaecunque sunt clausa franguntur, quaeque obserala reserantur: ita quod quas domorum nequiverit machinis apertae simultatis impetere, cuniculis clandestinæ proditionis impugnat. Hoc fabricatu Dædalus oster amcitiarum culmen ædificat: qui sicut sodalibus velut Theseus inter secunda sociatur; sic ab iis postmodum velut Proteus inter adversa dilabitur. Igitur ex voto meo feceris, si talium sodalitati ne congressu quidem primore socicre, maxime illorum quorum sermonibus prostitutis ac tbeatralibus nullas ha. benas, nona præmittit repagula pudor. Nam quibus Citra honestatis nitorem jactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluimur infrenis, bis conscientia quoque sordidatissima est. Denique facilius obtingit, ut quispiam seria loquens vivat obscene, quam valeat ostendi, qui pariter existat improbus dictis, et probus moribus. Vale.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
