Latin
Book 9, Letter 13
Sidonius Apollinaris, Epistolae 13.5
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce dum quæro quid cantes, ipse cantavi. Tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus perforatas, post annos circiter viginli profero in lucem, quales pari tempore absentes, cum domum rediit, Ulysses invenire potuisset. Proinde peto ut praesentibus ludicris libenter ignoscas. Illud vero nec verecunde, nec impudenter injungo, ut quod ipse de familiaris mei integro libro pronuntiavi, hoc tu quasi sollicitatus exempli necessitate de meo sentias. Vale.