Latin
Book 2, Letter 14
Sidonius Apollinaris, Epistolae 14
Unproofread scanNot analysed yet
Audio industriae tuæ votisque communibus, ube. rore proventu quam minabatur sterilis annus, re. spondere vindemiam. Unde et in pago Vialoscensi, qui Martialis aetate citeriore vocitatus est propter hiberna legionum Julianarum, suspicor diuturnius te moraturum. Quo loco tibi cum ferax vinea est, tum præterea prædium magno non minus domino, quod te tuosque plurifaria frugum mansionumque dote remoretur. llicet si horreis apothecisque, seu penu impleta, destinas illic usque ad adventum hirundineum, vel ciconinum, Jani Numæque ninguidos menses in otio fuliginolo, seu tunicata quiete transmittere, nobis quoque parum in oppido fructuosæ protinus amputabuntur causæ morarum; ut dum ip e nimirum frueris rure, nos te fruamur, quibus ut recognoscis, non magis cordi est aut voluptati ager cum reditibus amplis, quam vicinus aequalis cum bonis moribus. Vale.