# Epistolae 14-2

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 3, Letter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14-2

Quanqnam te tua tenet a Gratianopolis, comperi tamen hospitium 'clerum fldo relatu, 83 quod meas nugas sive confectas opere prosario, seu poetarum stylo cantilenosas, plus voluminum lectione dignere repositorum. Gaudeo hoc ipso, quod recognovi chartalis occupari nostris otium tuum. Sed probe intelligo, quod moribus tuis hanc voluptatem non operis effectus excudit, sed auctoris affectus. Ideoque plus debeo, quia gloriae punctum quod dictioni negares, das amicitiæ. De caeteris vero studii nostri derogatoribus, quid ex asse pronuntiem, nondum deliberavi. Nam qui maxime sibi doctus videtur. dictionem sanam et insanam ferme appetitu pari revolvit, nnn amplius concupiscens erecta quæ laudet, quam despecta quæ rideat. Atque in hunc modum scientia, pompa, proprietas linguæ Latinae judiciis otiosorum maximo spretui est: quorum scurrilitati negligentia comes, hoc volens tantum legere quod carpat. sic non utitur litteris, quod abutitur. Vale.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
