# Epistolae 14-3

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 4, Letter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14-3

C. Tacitus e majoribus unus tuis, Ulpianorum temporum consularis, sub verbis cujuspiam Germanici ducis in historia sua retulit dicens: c Cum Vespasiano mihi vetus amicitia, et dum privatus esser, amici vocabamur. Quo respicit, ais, ista præfari? ut scilicet memineris, eo tempore quo personam publicam portas, gratiae te privatae memorem semper esse oportere. Biennium prope clauditur, quod te praefcctum prætorio Galliarurn, non nova vestra dignatione, sed nostro affectu adhuc vetere gaudemus. Qui si Romanarum rerum sineret adversitas, aegre toleraremus, nisi singulae personæ, non dicam provinciae, variis per te beneficiis amplificarentur. Et nunc cum id quod possibilitas tua non habet, verecundia non petatur: dicas velim, qualiter fueris futurus humanus in factis, qui perduras avarus in verbis. Nam tuorum peritiæ comparatus, non solum Cornelios oratores, sed Ausonios quoque poetas vincere potes. Si te hactenus philosophantem, nova subito ob juris. dictionem gloria capit, d et nos aliquod nomenque decusque gessimus. At si videtur humilitas nostrae professionis habenda contemptui, quia Christo res humanas vitasque meJicaturo Dutrium conscientiarum cultro squalens ulcus aperimus: quod et in nostri ordinis viris et si adhuc aliquid de negligentia fetet, nihil jam tamen de superbia tumet: noveris volo, non ut est apud praesulem turi, sic esse apud judicem mundi. Namque ut is qui propria vobis non tacuerit flagitia, damnatur; ita nobiscum qui eadem Deo fuerit confessus, absolvitur. Unde liquido patet, incongrue a partibus vestris nimis reum pronuntiari, cujus causa plus spectat tribunal alienum. Quapropter imminentem querelam nostri doloris nequaquam valebis ulterius effundere; quia succedentibus prosperis, sivc obliviscare, sive negligas gratiam antiquam, juxta est acerbum. Proinde si futura magni pensitas, scribe clerico; si praesentia, scribe collegae. Et hanc in te ipse virtutem, si naturalis est, excole; si minus, ut insititiam appone; qua sodales vetustos nunquam pro consequentum novitate fastidias. Porro autem vidcbere sic amicis uti quasi floribus, tandiu gratis, donec recentibus. Vale.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
