Latin
Book 8, Letter 15
Sidonius Apollinaris, Epistolae 15-4
Unproofread scanNot analysed yet
Dum laudibus summis sanctum Anianum, maximum consummatissimumque pontificem, Lupo parem, Germanoque non imp irem vis celebrari; fideliumque desideras pectoribus infigi viri talis ac tanti mores, merita, virtutes; cui etiam illud non absque justitia gloriae datur, quod te successore decessit; exegeras mihi ut promitterem tibi Attilæ beltuM stylo me posteris intimaturum: quo yidelicet Aurelianensis urbis obsidio, oppugnatio, irruptio, nec direptio, et iila vulgata exauditi coelitus sacerdotis vaticinatio continebatur. Coeperam scribere, sed operis arrepti fasce perspecto, tæduit inchoasse: propter hoc nullis auribus credidi quod primum me censore damuaveram. Dabitur, ut spero, preca. tui tuo et meritis antistitis summi, quatenus praeconio suo sub quacuM que et quidem celeri occasione famulemur. Cæterum tu creditor justus, laudabiliter hoe imprudentiæ temerarii debitoris indulseris, ut quod mihi insolubile videtur, tibi quoque videatur irreposcibile. Memor nostri esse dignare, domine papa.