# Epistolae 16-2

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 5, Letter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/16-2

Ravenna veniens quaestor Licinianus, cum primum tetigit, Alpe transmissa, Galliae solum, litteras adventus sui prævias misit, quibus indicat esse se gerulum codicellorum, quorum in adventu fratri etiam tuo Ecdicio, cujusaeque titulis ac mcis gaudes, honor patricius accedit; celerrime, si cogites ejus aetatem; si merita, tardissime. Namque ille jam pridem sufTragium dignitatis ineundae non solvit in lance, sed in acie: aerariumque publicum ipse privatus non pecuniis, sed manubiis locupletavit. Hoc tamen sancte Julius Nepos, armis pariter summus Augustus ac moribus, quod decessoris Anthemii fidem, fratris lui sudoribus obligatam, quo citerior, hoc laudabilior absolvit; siquidem iste complevit, quod ille sæpissime pollicebatur. Quo fit, ut deinceps pro republica optimus quisque possit ac debeat, si quid cuipiam virium est, quia securus, hinc avidus impendere: quando quidem mortuo quoque imperatore, laborantum devotioni quidquid spoponderit princeps, semper redhibet principatus. Interea tu, si affectum tuum bene colligo, hisce compertis, magnum solatium inter adversa maxima capis: nec animum tuum a tramite communium gaudiorum vicinae quoque obsidionis terror exorbitat. Novi eniin probe, ne meo quidem te, quem ex lege participas, sic honore lxtatam: quia licet sis uxor bona, soror quoque optima es. Qua de re, propitio Deo Christo, ampliatos prosapiæ tuæ titulos ego festinus gratatoriis apicibus inscripsi, pariter absolvens sollicitudinem tuam, fratris pudorem: quem nil de propria dignitate indicaturum, si verecundum forte nescires, nec sic impium judicares. Ego vero non tantum insignibus vestris, quae tu hactenus quanto liberius, tanto impatientius præstolabare (quanquam iis quoque granditer) quantum concordia fruor: quam parem nostris, suisque liberis in posterum exopto; votis id commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram præfectoriam nacti, etiam patriciam divino favore reddidimus: ita ipsi quam suscipiunt patriciam, a faciant consularem. Roscia te salulat, cura communis: quae in aviae amitarumque indulgentissimo sinu, quod raro nepotibus contingit alienis, et cum severitate nutritur: qua tamen tenerum non infirmatur aevum, sed informatur ingenium. Vale.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
