# Epistolae 16.1

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 9, Letter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/16.1

Si recordaris, domine fili, hoc mihi injunxeras, ut hrc nonus libellus, peculiariter tibi dictatus, cæteris octo copularetur, quos ad Constantium scripsi, virum singularis ingenii, salutaris consilii certe in tractatibus publicis cæteros eloquenles, seu diversa,, sive paria decernat, præstantioris facundiae dotibus antecellentem. Sponsio impleta est, non quidem exacte, sed vel instanter. Nam a peragratis forte diœcesibus, cum domum veni, si quod scbedium temere jacens chartulis putribus ac veLernosis continebatur, raptim coactinoquc translator festinus exscripsi, tempore biberno nil retardatus, quin actutum jussa complerem; licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina, et calamo durior gutta, quam judicasses imprimentibus digitis non fluere, sed frangi. Sic quoque tamen compotem officii prius agere curavi, quam duodecimum nostrum, quem Numæ mensem vos nuncupatis, Favonius flatu teporo, pluviisque natalibus maritaret. Restat ut te arbitro non reposcamus res omnino discrepantissimas, maturitatem celeritatemque. Nam quotiens liber quispiam scribi cito jubetur, non tantum honorem spectat auctor a merito, quantum ab obsequio. De reloquo, quia tibi uuper ad Gelasium virum sal benignissimum missos jambicos placuisse pronuntias,per hos te quoque Mitylenæi oppidi vernulas munerabor.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
