Latin
Book 7, Letter 17
Sidonius Apollinaris, Epistolae 17.1
Unproofread scanNot analysed yet
Jubes me, domine frater, lege amicitiæ quam nefas laedi, jamdiu desides digitos incudibus officinae veteris imponere, et sancto Abra iae die functo naeniam sepulcralem luctuosis carminibus inscribere. Celeriter injunctis obsecundabo, cum tua tractus auctoritate, tum principaliter amplissimi viri c Victorii comiiis devotione praeventus; quem jure se. culari patronum, jure eccleslastico filium, excolo ut cliens, ut pater diligo. a Qui satis docuit, quae sibi aut qualis erga famulos Christi cura ferveret, cum lorum circa decumbentis antistitis, non dignitatem minus quam membra curvatus, ac supra vultum propinqua morte pallentem, dolore concolor factus, quid viro vellet lacrymis indicibus ostenderet. Et quia sibi maximas humandi funeris partos ipse praeripuit, totum apparatum supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competcret, inpartiens; saltem ad obsequium, quae remanserunt, verba conferimus, nihil aliud exaraturi styli scalpentis impressu, quam testimonium mutuæ dilectionis. Cæterum viri mores, gesta, virtutes, indignissime meorum dictorum ponderabuntur.