Latin
17.1.1 to 17.1.17
Sidonius Apollinaris, Epistolae 17.1.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Es, Criphi meus, ipse qui semper: nunquamque te tantum venatio, civitas, ager avocat, ut non obiter voluptate litterarum teneare: fitque eo studio, ut nec nostra fastidias, qui tibi, ut scribis, musas olemus. Quæ sententia tamen large probatur vero carere: quanquam et apparet, aut ex joco venire, si laetus es, aut ex amore, si serius. Caeterum a justo longe resultat, cum mihi assignas, quae vix Maroni, vix aut Homero competenter accommodarentur. Hæc relinquamus, idque, unde causa, sermocinemur. Dirigi ad te praecipis versus, quos viri amplissimi soreri tui precibus indulsi: qui contubernio mixtus æqualium, vivit moribus ad jubendum obsequendumque juxta paratis. Sed quia scire desideras et locum rt causam, quo facilius intelligas rem peregrinam, tibi potius vitio verte, quod loquacior erit opere præfatio. Conveneramus ad sancti Justi sepulcrum, sed tibi infirmitas impedimento, ne tunc adesses: processio fuerat ante lucana, solemnitas anniversaria, populus ingens sexu ex utroque, quem capacissima basilica non caperet, et quamlibet cincta diffusis crypta porticibus. Cultu peracto vigiliarum, quas alternante mulcedine monachi clericique psalmicines concelebraverant, quisque in diversa secessimus; non procul tamen; ut pote ad tertiam praesto futuri, cum sacerdotibus res divina facienda. De loci sane turbarumque compressu, deque numerosis luminibus fllatis, nimis anheli: simul et aestati nox adhuc proxima tacito clausos vapore torruerat; et si jam primo frigore tamen autumnalis aurorae detepescebat. Itaque cum passim varia ordinum corpora dispergerentur, placuit ad conditorium Syagrii consulis civium primis una coire, quod nec impleto jactu sagittae separabatur. Hic pars sub umbra palmitis adulti, quam stipitibos allatis cancellatimqne pendentibus pampinus superducta texuerat; pars cespite in viridi, sed floribus odoro consederamus. Verba erant dulcia, jocosa, fatigatoria: praeterea (quod beatissimum )nulla mentio de potestatibus aut de tributis; nullus sermo qui proderet, nulla persona quae proderetur.