# Epistolae 17.1.18-39

Sidonius Apollinaris, Epistolae, 17.1.18 to 17.1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/17.1.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/17.1.18

Fabulam certe referre dignam relatu, dignisque sententis quisque potuisset: ndiebatur ambitiosissime. Nec erat idcirco non distincta narratio, quia lætitia permixta. Inter haec otio diu marcidis aliquid agere visum. Mox bipertitis, ut erat aetas, acclamationibus afflagitata profertur his pila, his tabula. Sphaerae primus ego signifer fui, quae mihi, ut nosti, non minus libro comes habetur. Altera ex parte, frater meus Domnicius, homo gratiae summae, summi leporis, lesseras ceperat quatiebatque: quo vehit classice ad pyrgum vocabat aleatores. Nos cum caterva scholasticorum lusimus abunde, quantum membra torport statarii laboris hebetata, cursu salubri vegetarentur. Hic vir illustris Philematius, ut est illud Mantuani poetae: Ausus et ipse manu juvenum tentare laborem, sparistarum se turmalibus constanter immiscuit. Pulchre enim hoc fecerat,sed cum adhuc essent anni minores. Qui cum frequenter de loco stantum medii currentis impulsu summoveretnr; nunc quoque acceptus in aream, tam pilae coram prætervolantis, quam superjectæ, nec intercideret tramitem, nec caveret; ad hoc per catastropham saepe pronatus, ægre de ruinoso flexu se recolligeret; primus ludi ab aecenlu sese removit suspiriosus extis incalescentibus. Namque et jecusculi fibra tumente pungebaut exercitatum crebri dolores. Destiti protinus et ipse, facturus communione cessandi rem carifatis, ne verecundiam lassitudo fraterna pateretur. Ergo ut resedimus, et illum mox aquam ad faciem petere sudor admonuit, exhibita poscenti est: pariter et linteum villis onustum, quod pridiana squama politum casu sub ipsis ædiculæ valvis bipatentibus de janitoris erecto trochleatim fune nutabat: quo dum per otium gena siccat. Vellem, inquit, ad pannum similis officii, aliquod letrastichon mihi scribi juberes. Fiat, inquam. Sed quod meum, diXit, et nomen metro teneret. Respondi possibilia factu quæ poposcisset. Ait et ipse, Dicta ergo. Tunc ego arridens, illico scias Musas moveri, si choro ipsarum non absque arbitris vacem.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
