# Epistolae 173

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 8, Sidonius e Consentio suo salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/173

Unquamne nos Dei nutu, domine major, una videbit, ille ager tuus Octavianus, nec tuus tantum, quantum amicorum? Qui civitati, fluvio, mari proximus, hospites epulis, te pascit hospitibus. Præter haec, oculis intuentium situ decorus: primore loco, quod domicilium parietibus attollitur, ad concinentiam scilicct architectonicam fahre locatis: tum sacrario, porticibus ac thermis conspicabilibus late coruscans: ad hoc agris, aquisque, vinetis atque olivetis, vestibulo, campo, colle amœnissimus. Jam super penum, vel supellectilem copiosam, thesauris bibliothecalibus large refertus: ubi ipse dum non minus stylo quam vomeri incumbis, difficile discernitur domini plus ne sit cultum rus, an ingenium. Hic tu igitur (quantum recordor) citos iambos, elegos acutos, ac rotundatos hendecasyllabos, et cætera carmina musicos Oores thymumque redolentia, nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus, ambigendum celerius an pulchrius elucubrasLi, apud aequaevos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus. Certe quoties mihi tui versus a meditationis incude, tanquam adhuc calidi, deferebantur, sic videbatur, qui et si non bene scribo, bene judico. Sed quod fatendum est talibus studiis anterior ætas juste vacabat, seu quod est verius, occupabatur: modo tempus est seria legi, seria scribi, deque per-, petua vita potius quam memoria cogitari, nimiumque meminisse, nostra post mortem non opuscula, sed opera pensanda. Quae quidem ad praesens non ita loquor, quasi tu non utraque laudanda conficias: aut si adhuc durat in sermone lætitia, non custodiatur in actione censura: sed ut qui Christo favente clam sanctus es, jam palam religiosa venerandus jugo salubri colla pariter et corda subdare: invigilet coelestibus lingua præconiis, anima sententiis, dextra donariis, praecipue tamen dextra donariis; quia quidquid ecclesiis spargis, tibi colligis: ad cujus exercitia virtutis illud vel principaliter te poterit accendere, quod inter opes quaslibet positi (quæ bona stullis falso vocantur) si quid agimus, nostrum; si quid habemus, alienum est. Vale.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
