Latin
Book 3, Letter 2
Sidonius Apollinaris, Epistolae 2
Unproofread scanNot analysed yet
Salutat tc populus Arvernus, cujus parva tuguria magnus hospes implesti, non ambitus comitatu, sed ambiendus affectu. Deus bone! quod gaudium fuit laboriosis, cum tu sanctum pedem semirutis moenibus intulisti? quam tu ab omni ordine, sexu, ætate stipatissimus ambiebare? quae salsi erga singulos libra sermonis? quam te blandum pueri, comem juvenes, gravem senes metiebantur? Quas tu lacrymas, ut parens omnium, super aedes incendio prorntas et domicilia semiusta fudisti? quantum doluisti campos sepultos ossibus insepultis? quae tua deinceps exhortatio, quæ reparationem suadentis animositas? His adjicitur, quod cum inveneris civitatem non minus civica simultate, quam barbarica incursione vacuatam, sI, pacem omnibus suadens, caritatem illis illos patriæ reddidisti. Quibus tuo monitu non minus in unum consilium, quam in unum oppidum re. vertentibus, muri tibi debent plebem reductain, plebs reduda concordiam. Quocirca satis te toti suum, salis se toti tuos æstimant: et, quæ gloria tua maxima est, minime falluntur. Obversatur etenim per dies mentibus singulorum; quod person a aetate gravis, infirmitate fragilis, nobilitate sublimis, religione venerabilis, solius dilectionis obtentu, abrupisti tot repagula, tot objectas veniendi difficultates: itinerum videlicet longitudinem, brevitatem dierum, nivium copiam, penuriam pabulorum, latitudines solitudinum, angustias mansionum, viarum voragines, aut humore imbrium putres, aut frigorum siccitate Iribulosas: ad hoc aut aggeres saxis asperos, aut fluvios gelu lubricos, aut colles ascensu salebrosos, aut valles lapsuum assiduitate derasas: per quae omnia incommoda, quia non privatum commodum requirebas, amorem publicum retulisti. Quod restat, Deum precamur, ut ævi metis secundum vota promotis, bonorum amicitias indefessim expetas, capias, referas: sequaturque te affectio, quam relin. quis: et initiatæ per te ubicunque gratiæ, longum, tibi redhibeantur quam fundamenta, tam culmina. Vale.