# Epistolae 2-3

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 5, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/2-3

a Librum de Statu animæ, tribus voluminibus itlustrem, Mamertus Claudianus, peritissimus Christianorum philosophus, et quorumlibet primus eruditorum totis sectatae philosophiæ membris, artibus, partibusque comere et excolere curavit, novem quas vocant Musas, disciplinas aperiens esse, non reminas. Namque in paginis ejus vigilax lector inveniet veriora nomina Camœnarum, quae propriam de se sibi pariunt nuncupationem. Illic enim et grammatica dividit, et oratoria declamat, et arithmetica numerat, et geometria metitur, et musica ponderat, et dialectiia disputat, et astrologia praenoscit, et architectonica struit, et metrica modulatur. Hujus lectionis novitate laetatus, excitatusque maturitate, raptim recensendam transferendamque, ut videras, petisti, ut petieras impetrasti, sub sponsione citae redhibitionis. Nec me falli, nec te fallere decet. Tempus est commodata restitui: quia liber ipse, si placuit, debuit exhibere satietatem, si displicuit, debuit movere fastidium. Tu autem quidquid illud est, fidem tuam celeriter absolve: ne si repetitum libel. lum serius reddere paras, membranas potius videaris amare, quam litteras. Vale.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
