Latin
Book 8, Letter 2
Sidonius Apollinaris, Epistolae 2-5
Unproofread scanNot analysed yet
Credidi me, vir peritissime, nefas in studia committere, si distulissem prosequi laudibus quod aboleri tu litteras distulisti; quarum quodammodo jam sepultarum susciiator, fautor, assertor, concelebraris; teque per Gallias uno magistro sub hac tempestate bellorum Latina tenuerunt ora portura cum pertulerint arma naufragium. Debent igitur vel æquævi, vel posteri nostri, universatim ferventibus votis alterum te ut Demosthenem, alterum ut Tu! lium, nunc statuis, si liceat, consecrare, nunc imaginibus: qui te docente formati institutique jam sinu in medio sic gentis invictæ, quod tamen alienæ, talium vetustorum signa retinebunt. Nam jam remotis gradibus dignitatum, per quas solebat ultimo a quoque summus quisque discerni, solum erit posthac nobilitatis indicium litteras nosse. Nos vero, cæteros, supra doctrinae tuæ beneficia constringunt: quibus aliquid scribcre assuetis, quodque venturi legere possint elaborantibus, saltem de tua schola seu magisterio, competens lectorum turba proveniet. Vale.