# Epistolae 2-6

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 9, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/2-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/2-6

Albiso antistes, Proculusque leviles, ideo nobis morum magistri pronuntiandi, quia vestri merentur esse discipuli, litteras detulerunt, quarum me sacrosancto donastis affatu; quæ tamen literae plurimum nobis honoris. plus oneris imponunt. Unde et ipsarum sic benediclione Ixtor, quod injunctione confundor: quippe qui ex asse turbatus, vel ex parte non pareo. Jubetis enim tam diversa quam minima: explicarique decernitis opus, quod ab extremitate mea tam difficile completur, quam impudenter incipitur. Sed si amplitudinem in vobis pietatis expertæ bene metior, plus laborastis ut affectus cordis vestri, quam nostri operis effectus publicaretur. Neque enim cum Hieronymus interpres, dialecticus Augustinus, allegoricus Origenes gravidas tibi spiritualium sensuum spicas doctrinae salubris messe parturiant, non scilicet tibi partibus meis arida jejunantis linguæ siipula crepitabit? Hoc more tu et olorinis cantibus anseres ravos, et modificatis lusciniarum querelis improborum passerum fringultientes susurros jure sociaveris. Quid quod quoque arroganter fieret inde. centerque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus, peccator antiquus, scientia levi, gravi conscientia? videlicet ut si scriptum quocunque misissem, persona mea nec tunc abesset risui judicantum, cum defuisset obtutui. Ne quaeso, domine papa, nimis exigas verecundiam meam, qualitercunque latitantem, cœpti operis hujusce temeritate devenuslari: quia tantus est livor derogatorum, ut materia quam mittis, velocius sortiatur inchoata probrum, quam terminata suffragium. Memor nostri esse dignare, domine papa.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
