Latin
Book 4, Letter 20
Sidonius Apollinaris, Epistolae 20
Unproofread scanNot analysed yet
Tu cui frequenter arma et armatum et armatos inspicere jucundum est; quam voluptatem putamus mente conciperes, si d Sigismerem regium juvenem, ritu atque cultu gentilitio ornatum, ut pote sponsum, seu petitorem, praetorium soceri expetere vidisses? Illum equus quidem phaleris comptus, imo equi radiantibus gemmis onusti antecedebant, vel etiam subsequebantur: cum tamen hoc magis ibi decorum conspiciebatur, quod praecursoribus suis, sive pedissequis, pedes et ipse medius incessit, flammeus cocco, rutilus auro, lacteus serico, tum cultui tanto, coma, rubore, cute concolor. Regulorum autem, sociorumque comitantum forma et in pace terribilis: quorum pedes primi perone setoso talos adusque vinciebantur; genua, crura, suræque sine tegmine. Præter hoc vesiis alta, stricta, versicolor, vix appropinquans poplitibus exsertis, manicæ sola brachiorum principia velantes, viridantia saga limbis marginata puniceis: penduli ex humero gladii balteis supercurrentihus strinxerant clausa bullatis latera rhenonibus. Eo quo comebantur ornatu, mu> niebantur: lanceis uncatis, securibusque missibilibus dextrae refertæ, clypeis lævam partem adumbrantibus, quorum lux in orbibus nivea, fulva in umbonibus, ita censum prodebat, ut studium. Cuncta pror- IUS hujusmodi, ut in actione thalamorum non appareret minor Martis pompa quam Veneris. Sed quid hæc pluribus? Spectaculo tali sola præsentia tua defuit. Nam cum spectarem quæ tibi pulchra sunt non te videre, ipsam eo tempore desiderii tui impatienliam desideravi. Vale.