Latin
Book 4, Letter 22
Sidonius Apollinaris, Epistolae 22
Unproofread scanNot analysed yet
Vir magnificus Hesperius, gemma amicorum litterarumque, nuper urbe cum rediit e Tolosatium, praecipere te dixit, ut epistolarum curam, jam terminatis libris earum, converteremus ad stylum historiae. Reverentia summa, summo et affectu, talem atque tantam sententiam amplector: idoneum quippe pronuntias ad opera majora, quem mediocria putas deserere debere. Sed quod fatendum est, facilius audeo hujusmodi suspicere judicium, quam suscipere consilium. Res quidem digna quam tu juberes: sed non minus digna quam faceres. Namque et antiquitus, cum C. Cornelius C. Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod injunxit arripuit: idque ab exemplo nunc melius aggrederis: quia et ego Plinio ut discipulus assurgo, et tu vetusto genere narrandi jureCornelium antevenis; qui saeculo nostro si revivisceret, teque qualis in litteris et quantus habeare, conspicaretur, modo verius Tacitus esset. Itaque tu molem thematis missi recte capessis, cui praeter eloquentiam singularem, scientiæ ingentis magna opportunitas. Quotidie namque per potentissimi consilia regis, totius sollicitus orbis, pariter ejus negotia et jura, foedera et bella, loca, spatia, merita cognoscis. Unde quis justius sese ad ista succinxerit, quam ille, quem constat gentium motus, legationum varietates, facta ducum, pacta regnantum, tota denique publicarum rerum secreta didicisse? quique præstanti positus in culmine, non necesse habet, vel supprimere verum, vel concinnare mendacium? At nostra longe conditio dispar, quibus dolori peregrinatio nova, ncc usui lectio vetusta: tum religio professioni est, humilitas appetitui, mediocritas obscuritati; nec in præsentibus J'ei tantum, quantum in futuris spei locatum. I Postremo languor impedimento; jamque vel sero propter hunc ipsum desidia cordi æquæva. Certe jam super studiis nulla laus curse, sed ne posthuma quidem: præcipue gloriam nobis parvam ab historia petere fixum; quia per homines clericalis officii temerarie nostra, jactanter aliena, praeterita iufructuose, praesentia semiplene, turpiter falsa, periculose vera dicuntur. Est enim hujusmodi thema, vel opus, in quo bonorum si facias mentioncm, modica gratia paratur; si notabilium, maxima offensa. Sic se ille protinus dictioni color, odorque satyricus admiscet. Hicet scriptio historica videtur ordine a nostro multum abhorrere, cujus inchoatio invidia, contionuatio labor, finis est odium. Sed tunc ista proveniunt, clericis si aliquid dictetur auctoribus, qui colubrinis oblatratorum molaribus fixi, si quid simpliciter edamus, insani; si quid exacte, vocamur praesumptiosi. At si tu ipse, cui datum est saltibus gloriae proterere posse cervices vituperonum, seu supercurrere, materiae istius libens provinciam sortiare: nemo te celsius scripserit, nemo antiquius, etiam si placeat recentia loqui; quandoquidem sermonum copia impletus ante, nunc rerum, non reliquisti cur venenato morsu secere. Atque ideo te in posterum consuli utilitas, audiri voluptas, legi auctoritas erit. Vale.