Latin
24.19 to 24.34
Sidonius Apollinaris, Epistolae 24.19-34
Unproofread scanNot analysed yet
æger, tribueret haeredibus annui luctus tempus immune: si, quod optarem, pristinam Turpio salutem recuperasset, indulgeret exhausto per otium facultatem convalescendi. Adhuc rogabam, cum repente vir totius caritatis flere granditer coepit non moram debiti, sed periculum debitoris; frenatoque singultu, Absit a me, inquit, ut hæc reposcam clericus ab ægro, quae vix petissem miles a sospite. Sed et liberos ejus ita diligo, ut etiamsi quid adversum cesserit amico, nil sim ab his amplius postulaturus quam mei officii ratio permittit. Quapropter scribe sollicitis; quoque credant plus litteris tuis, meas junge, quisquis ille fuerit languoris eventus (quem tamen fratri prosperum optamus) quod et annuum solutioni spatium prorogabo, et superpositam medietatem quae per usurae nomen accrevit, indulgeam, sola simpli restitutione contentus. Egi ad hægratias, Deo maximas, hospiti magnas, qui sic amaret tam suam famam quam conscientiam, confirmans amicum præmittere sibi quod dimitteret vobis, atque hinc superna regna mercari, quod beneficia terrena non venderet. Ergo quod restat, enitere, ut auctore te protinus saltim commodata summa solvatur: sic ut ingentes nihilominus gratias agas etiam nomine illorum qui tibi germanitate conjuncti, fors per aetatem sapere non possunt quid muneris consequantur. Non est cur dicere incipias, Habeo consorles, necdum celebrata divisio est; avarius constat me esse tractatum quam cohaeredes; frater et soror sub annis adhuctutelaribus agunt; necdum sorori maritus, fratri necdum curator, curatori necdum satisdator inventus est; quod quidem totum creditoribus bene, sed malis dicitur. At cum habet talis oersona contractum, quæ velit medium relaxare, cum totum possit exigere; si moram patitur quid-, quid propter misericordiam concesserat pie, juste reposcit propter injuriam. Vale.