# Epistolae 3-2

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 5, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/3-2

par erat quidem garrulitatem nostram silentii vestri talione frenari. Sed quoniam perfecta dilectio non tam debet recolere quid officiorum solvat, quam meminisse quid debeat; etiam nunc laxatis verecundiae habenis obsequium alloquii impudentis iteramus. Cnjus improbitas vel hinc maxime dignoscitur, quod tacetis. Ergo ne quid tempore hostilitatis ageretis, frater, nosse non merui? Dissimulastis trepido pro vobis amico vel securitatem prodere, vel timorem? Quid est aliud, si requirenti tuas supprimis acliones, quam suspicari eum qui tui sollicitus existat, aut certe non gavisurum compertis prosperis, aut tristem, si diversa cesserint, non" foturum? Facessat haec a bonis moribus impietatis opinio, et a candore suo vera caritas naevum tam miseræ suspicionis elimimet. Namque, ut Crispus vester affirmat, idem velle, atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Interea si vel vos valetis, bene est. Ego autem infelicis conscientiæ mole depressus, vi ebrium nuper extremum salutis accessi; ut pote cui indignissimo tantae professionis pondus impactum est: qui miser ante compulsus docere quam discere, et ante praesumens bonum prædicare quam facere, tanquam sterilis arbor, cum non habeam opera pro pomis, spargo verba pro foliis. Quod restat, orate, ut operæ pretium sit, quod ab inferna propemodum sede remeavimus: ne si in praeteritis criminibus manserimus, incipiat ad animae potius mortem pertinere, quod vivimus. Ecce quod agimus indicavi. mns; ecce adhuc quid agatis inquirimus. Fit a nostra parte quod pium est: vos deinceps facite quod videtur. Illud sane velut Atticas leges ita ære credite incisum, nos sub ope Christi nunquam admissuros amoris tetminum, cujus studuimus fundare principium. Vale.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
