# Epistolae 3-4

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 7, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/3-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/3-4

Diu multumque deliberavi, quanquam mihi animo affectus studioque parendi sollicitaretur, an destinarem, sicuti injungis, contestatiunculas quas ipse dictavi. Vicit ad ultimum sententia, quae tibi obsequendum definiebat: ergo petita transmisi. Et quid modo dicemus? grandisne haec obedientia? puto grandis est: grandior impudentia tamen. Hac enim fronte possemus, fluminibus aquas, silvis ligna transmittere: hac enim temeritate Apellem peniculo, coelo Phidiam, malleo Polycletum muneraremur. Dabis ergo veniam præsumptioni, papa sancte, facunde, venerabilis, quæ doctissimo examini tuo naturali garrulitate deblaterat. Habet consuetudo nostra pro ritu, ut et si pauca edit, multa conscribat: veluti est canihus innalum, ut et si non latrant, famen hirriant. Memor nostri esse dignare, domine papa.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
