Latin
3.1 to 3.17
Sidonius Apollinaris, Epistolae 3.1-2-17
Unproofread scanNot analysed yet
Servat consuetudinem suam tam facundia vestra quam pietas; atque ob hoc granditer, quod diserte scribitis, eloquium suscipimus, quod libenter affectum. Caeterum ad praesens, petita venia prius impetrataque, cautissimum reor ac saluberrimum, per has maxime civitates quae multum situ segreges agunt, dum sunt gentium motibus itinera suspecta, stylo frequentiori renuntiare; dilataque tantisper mutui scdulitate sermonis, curam potius assumere conticcscendi. Quod inter obstrictas affectu mediante personas asperrimum quanquam atque acerbissimum est, non tamen causis efficitur qualibuscunque, sed plurimis, certis et necessariis, quaeque diversis proficiscuntur ex originibus. Quarum ista calculo primorc numerabitur, quod custodias aggerum publicorum nequaquam tabella'ius transit irrequisitus: qui etsi periculi nihil, ut pote criminevacans, plurimum sane perpeti solet difficultatis; dum secretum omne gerulorum pervigil explorator indagat. Quorum si forte responsio quantulumcunque ad interrogata trepidav. erit, quae non inveniantur scripta, mandata creduutur: ac per hoc sustinet injuriam plerumque qui mittitur; qui mittit, invidiam: plusque in hoc tempore, quo aemulantum invicem sese pridem fœdera statuta regnorum denuo per conditiones discordiosas ancipitia redduntur. Praeter hoc, ipsa mens nostra domesticis hinc inde dispendiis saucia jacet. Nam per officii imaginem vel (quod est verius )necessitatem, solo patrio exactus, hoc relegatus, variis quaquaver. sum fragoribus, quia patior hic incommoda perebrini, illic damna proscripti. Quocirca solvere modo litteras paulo politiores aut intempestive petor, aut im. pudenter aggredior: quas vel joco lepidas, vel stylo cultas alternare, felicium est. Porro autem quidam e barbarismus est morum, sermo jucundus et animus afflictus. Quin potius animam male sibi consciam, et per horas ad recordata pœnalis vitae debita contremiscentem, frequentissimis luis illis et valentissimis orationum munerare suffragiis, precum peritus insu. lanarum, quas de palæstra congregationis eremitidis, et de senatu Lirinensium cellulanorum, in urbem quoque cujus Ecclesiæ sacra superinspicis, transtulisti, nil ab abbate mutatus per sacerdotem: quippe cum a novae dignitatis obtentu, rigorem veteris disciplinae non relaxaveris.