Latin
Book 3, Letter 4
Sidonius Apollinaris, Epistolae 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
a Gozolas natione Judaeus, cliens culminis tui, cujus mihi quoque esset persona cordi, si non esset secta despeclui, defert litteras meas, quas granditcr anxius exaravi. Oppidum siquidem nostrum, quasi quemdam sui limitis oppositi obicem, circumfusarum nobis gentium arma terrificant. Sic æmulorum sibi in medio positi populorum lacrymabilis prneda, suspecti Burgundionibus, proximi Gotbis, nec impugnantum ira, nec propugnantum caremus invidia. Sed isthinc alias. Interea si vel penes vos recta sunt, bene est. Neque enim hujusmodi pectore 69 sumus, ut licet apertis ipsi poenis, propter criminum occulta, plectamur; non agi prospere, vel ubicunque velimus. Nam certum est, non minus vitiorum, quam hostium esse captivum, qui non etiam inter mala tempora bona vota servaverit. Vale.