# Epistolae 4-3

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 4, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/4-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/4-3

Eccum, vel tandem Idest promissio mea, exspectatio vestra, Faustinus paterfamilias domi nobilis, et inter maxima patriae, jam mibi sibique communis, ornamenta numerandus. Hic meus frater natalium parilitate, amicus animorum similitudine: sæpe cum hoc seria, sæpe etiam joca miscui, cumque ab hinc retro jovenes eramus, in pila, in tesseris, in saltibus cursu, venatu, natatu, sancta semper ambobus quia manente caritate, contentio. Mibi quidem major hic natu, tantum tamen, ut eum non tam honorari necesse esset, quam delectaret imitari: simul et ipse hinc amplius capiebatur, quod se diligi magis, quam quasi coli intelligebat. Sed provectu aetatis, ex militia clericali, cum esset amabilis prius, coepit modo esse venerabilis. Per hunc salutem dico, videre vos, sub ope Christi, quam maturissime, si per statum publieum liceat, cupiens. Quocirca nisi desiderium meum videtur onerosum, remeante praefato, fiam locorum vestrorum et temporum gnarus. Stat sententia eluctari oppositas privatarum occupationum difficultates; et complectendis pectoribus vestris quamlibet longum officium deputare: si tamen, quod etiam nunc vcremur, non vis major disposita confundat: quæ vos quoque non 93 perindignum est cum fratre Faustino, prout tempora monent, tractatu communicato deliberare: quem ego quia diligo, tanquam qui me diligat, misi. Si respondet judicio meo, gratias ago. Porro autem, cum vir bonus ab omnibus censeatur, non est bomo pejor, si non est optimus. Valete.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
