# Epistolae 4-4

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 5, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/4-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/4-4

Quod non recepj scripta qui miseram, imputo amicitiae, sed deputo plus pudori. Nam, nisi præter equum autumo, ut salutatio mihi debita dissimularetur, non illud contumacia, sed verecundia fuit. At si ulterius paginae garrienti forem claudis, pessulum opponis; quieti quidem tuae non invitus indulgeo, sed non procul a te reos meos invenlurum me esse denuntio. Nam totam silentii vestri invidiam verti non injurium est ad superbiam filiorum, qui se diligi sentientes, quoddam patiuntur de nostra sedulitate fastidium: quos monere pro patria auctoritate debetis, ut contractæ apud nos offensae amaritudinem politis affatibus dulcare non desinant. Vale.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
