# Epistolae 4-6

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 7, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/4-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/4-6

Insinuare quoscunque jam paveo, quia commendatis nos damus verba, vos munera: tanquam non principalitas sit censenda beneficii, quod a me pcccatore digressis sanctæ communionis portio patet. Testis horum cst Vindicius noster, qui segnius domum pro munificentiæ; vestræ fasce remeavit; quoquo loci est constanter affirmans, cum sitis opinione magni, gradu maximi, non tamen esse vos amplius dignitate, quam dignatione laudandos. Prædicat sanctas, melleas et floridas, quæ procedunt de temperata communione. blanditias;nec tamen ex hoc quidquam pontificali deperire personæ;quod sacerdotii fastigium non frangitis comitate, sed flectitis, Quibus agnitis sic inardesco, ut tum me sim felicissimum judicaturus, cum mihi coram posito sub divina ope contigerit, tam securum de Deo suo pectus, licet præsumptiosis, arctis tamen fovere complexibus. Accipite confitentem: suspicio quidem nimis severos, et imbecilliiatis meæ conscius, aequanimiter fero nsperos mihi: sed, quod fatendum est, hisce moribus facilius humilitate submittimur, quam ramiliaritate sociemur. In summa, viderit qua conscientiæ dote turgescat, qui se ambientibus rigidum reddit: ego tamen morum illius æmulator esse prxelegerim, qui etiam longe positorum incitare in se affectat affectum. Illud quoque mihi inter maxima granditer cordi est, quod apostolatus vestri patrocinium copiosum verissimis dominis animae meae, Sim. plicio et Apollinari, intermina intercessione conferre vos comperi. Si verum est, rogo ut non habeatvestra caritas finem: si falsum est, peto ut non differat hahere principium. Præterea commendo gerulum litterarum, cui istic, id est, in Vasionensi oppido, quiddam necessitatis exortum sanari vestræ auctoritatis reverentiae pondere potest. Memor nostri esse dignare, domine papa.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
