# Epistolae 4-7

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 9, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/4-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/4-7

Viator noster ac tabellarius terit orbitas itineris assueti, spatium viae regionumque quod oppida nostra discriminat, sæpe relegendo. Quocirca nos quoque decet semel proposita sedulitatis officia sectari: quæ cum reliquis commeantibus, tum praecipuc Amantio intercurrante, geminare cumquadam mentis intentione debemus: ne forte videatur ipse plus litteras ex more deposcere, quam nos ex amore dictare, Ideo domine papa, vestrorum plus mementote, quos inter praesumimus computari: quique sicut vestris erigimur secundis, ita deprimimur adversis. Nam quod nuper quorumpiam fratrum necessitate multos pertuleritis angores, flebili ad flentes relatione pervenit. Sed tu, flos sacerdotum, gemma pontificum, scientia fortis, fortior conscieniia, minas undasquo mundialium sperne nimborum: quia frequenter ipse docuisti, quod ad promissa eonvivia patriarcharum, vel ad nectar coelestium poculorum, per amaritudinum terrenarum calices perveniretur. Velis. nolis, quisque contempti mediatoris consequitur regnum, sequitur exemplum. Quantaslibet nobis anxietatum pateras vim præsentis propinet afflictio, parva toleramus, si recordamur quid biberit ad patibulum, qui invitat ad coelum. Memor notri esse dignare, domine papa.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
