# Epistolae 40.2.58-70

Sidonius Apollinaris, Epistolae, 40.2.58 to 40.2.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/40.2.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/40.2.58

quod mathematicos quondam de vitae suae fine consuluit, urbium cives Africanarum; quibus ut est regio, sic animus ardentior: qui constellatione percunctantis inspecta, pariter annum, mensem diemque dixerunt, quos ( ut verbo matheseos utar ) climactericos esset habiturus: utpote quibus themate oblato, quasi sanguinariae genituræ schema patuisset: quia videlicet amici pascentis anno, quemcunque dementem planeticorum siderum globum in diastemate Zodiaco prosper ortus erexerat; hunc iu occasu cruentis ignibus inrubescentes, seu super diametro Mercurius asyndetus, seu super tetragono Saturnus retrogradus, seu super centro Mars apocatasticus exacerbassent. Sed de bisqualia, quoque modo sint, quanquam sint maxime falsa, ideoque fallentia, si quid plenius planiusque cohæret, licet et ipse arithmeticae studeas, et quæ tua diligentia, d Vertacum, Thrasibulum, Saturninum sollicitus evolvas, ut qui?emper nil nisi arcanum celsumque meditere. Interim ad praesens nil conjecturaliter gestum, nil per ambages: quandoquidem hunc nostrum temerarium futurorum sciscitatorem, et diu frustra tergiversantem, tempus et qualitas praedictae mortis innexuit. Nam domi pressus strangulatusque servorum manibus, obstructo anhelitu, gutture obstricto, ne dicam Lentuli, Jugurthæ atque Sejani, certe Numantini Scipionis exitu periit. Haec in hac caede tristia minus, quod nefas ipsum cum auctore facti parricidalis diluculo inventum est. Nam quis ab hominum tam procul sensu, quis ita gemino obtutu eluminatus, qui exanimati cadavere inspecto, non statim signa vitae colligeret extortæ? Etenim protinus argumento fuere livida cutis, oculi protuberantes, et in obruto vultu non minora iræ vestigia, quam doloris. Inventa est quidem terra labo madefacta deciduo, quia post facinus ipsi latrones ad pavimentum conversa defuncti ora pronaverant, tanquam sanguinis eum super! æstuans fluxus exinanisset. Sed protinus capto, qui fuerat ipsius factionis fomes, incentor, antesignanus, caeterisque complicibus oppressis, seorsumque discussis, criminis veritatem de pectoribus invitis tormentorum terror extraxit. Atque utinam hunc finem, dum inconsulte fides vana consultat, non meruisset excipere.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
