# Epistolae 41-54

Sidonius Apollinaris, Epistolae, 41 to 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/41

Sed nec diutius placet propter paucorum ambitus, multorum notare personas: hoc solum astruo, quod cum nullum proferam nuncupatim, ille conStetur repulsam qui profitetur offensam. Sane id liberius dico de multitudine circumstantium multos episcopales esse, sed totos episcopos esse non posse; et cum singuli diversorum charismatum proprietate potiantur, sufficere omnes sibi, omnibus neminem. Si militarem dixero forte personam, protinus in hæc verba consurgitur: Sidonius ad clericatum quia de sæculari professione translatus esi, ideo sibi assumere metropolitanum de religiosa congregatione dissimulat: natalibus turget, dignitatum fastigatur insignibus, contemnit pauperes Christi. Quapropter impræsentiarum solvam, quam non tam bonorum charitati quam maledicorum suspicioni debeo fidem. Vivit Spiritus sanctus, omnipotens Deus noster, qui Petri voce damnavit in Simone mago, cur opinaretur gratiam benedictionis pretio sese posse mercari; me in eo quem vobis opportunum censui, nec pecuniæ favere necgratix; sed statu satis superque trutinato, personæ, temporis, provinciae, civitatis, virum cujus in consequentibus raptim vita replicabitur, competentissimum credidisse. a Benedictus Simplicius, hactenus vestri, jamque ab hinc nostri (modo per vos Deus aunuat) habendus ordinis comes, ita utrique parti vel actu, vel professione respondet, ut et respublica in eo quod admiretur, et Ecclesia possit invenire quod diligat. Si natalibus servanda reverentia est, quia et hos non omittendus evangelista monstravit (nam Lucas laudationem Joannis aggressus, præstantissimum computavit, quod sacerdotali de stirpe veniebat, et nobilitatem vitae praedicaturus, prius tamen extulit familiæ dignitatem); parentes ipsius, aut cathedris, aut tribunalibus praesederunt. Illustris in utraque conversatione prosapia, aut episcopis floruit, aut praefectis: ita semper hujusce majoribus, aut humanum, aut divinum dictare jus ausus fuit; si vero personam suam tractatu consiliosiore pensemus, invenimus illam tenere istic inter spectabiles principes locum. Sed dicitis viros Eucberium et Pannichium illustres haberi superiores: quod hactenus eos esto putatos: sed praesentem jam modo ad causam illi ex canone non requiruntur, qui ambo ad secundas nuptias transierunt.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
