# Epistolae 5-6

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 7, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/5-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/5-6

Bituricas decreto civium petitus adveni: causa fuit evocationis titubans Ecclesiae status; quæ nuper summo viduata pontifice, utriuSque professionis ordinibus ambiendi sacerdolii quoddam classicum cecinit. Fremit populus per studia divisus: pauci alteros, multi sese non offerunt solum, sed inferunt. Si aliquid pro virili portione secundum Deum consulas veritatemque, omnia incurrunt levia, varia, fucata: ct quid dicam? sola est illic simplex impudentia. Et nisi me immerito queri judicaretis, dicere auderem, tampra cipitis animi esse plerosque tamque periculosi, ut sacrosanctam sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident: et rem jam duduin in nundinammitti auctionemque potuisse, si quam paratus invenitur emptor, venditor tam desperatus inveniretur. Proinde quæso ut officii mei novitatem, pudorem, necessitatem, spectatissimi adventus tui ornes contubernio, tuteris auxilio. Ncc te, quanquam a Scnoniae caput es, Inter hxc dubia subtraxeris, intentionibus medendis Aquitanorum: quia minimum rcfert quod nobis est in habitatione divisa provincia, quando in religione causa conjungitur. His accedit quod de urbibus b Aquitanicæ primae solum oppidum Arvernum Romanis reliquum partibus bella fecerunt. Quapropter in conslituendo præfatæ civitatis antistite, provincialium collegarum deficimur numero, nisi metropolitanorum reficiamur assensu. De cætcro, quod ad honoris vestri spectat prærogativam, nullus a me hactenus nominatus, nullus adhibitus, nullus electus est: omnia censuræ tuae salva, illibata, solida servantur. Tantum hoc mecum duco, vestras invitare personas, exspectare volunlates, laudare sententias: et cum in locum statumque pontificis quisque sufficitur, ut a vobis præreptum, 181a me procedat obsequium. Sed si (quod tamen arbitror minime fore) precibus meis apud vos malesuadus obstiterit interpres, poteritis præsentiam vestram potius excusare quam culpam: sicut e diverso, si venitis, ostenditis quia terminus potuerit poni vestrae quidem regioni, sed non potuerit caritati. Memor nostri esse dignare, domine papa.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
