# Epistolae 5-7

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 8, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/5-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/5-7

Ibis et tu in paginas nostras, amicitiæ columen Fortunalis, Ibericarum decus illustre regionum. Neque enim tibi familiaritas tam parva cum litteris, ut per has ipsas de te aliquid post te superesse non deceat. Vivet ilicet, vivet in posterum nominis tui gloria. Nam si qua nostris qualitercumque gratia, reverentia, fides chartulis inest, sciat aetas volo postuma, nihil tua fide firmius, forma pulchrius, sententia juslius, patientia tolerantius, colloquio jocundius. Illud quoque supra caetera agnoscet, praeconia laudibus tuis ex votorum contrarietate venisse. Nam prope est, ut eminentius censeatur, quod probaverunt te adversa constantem, quam si celarent secunda felicem. Vale.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
