Latin
Book 3, Letter 6
Sidonius Apollinaris, Epistolae 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si veteris commilitii, si deinceps innovatæ per dies gratiæ bene impræsentiarum fides vestra reminiscitur, profecto intelligitis ut vos ad dignitatum, sic nos ad desideriorum culmina ascendere. Ita namque fascibus vestris gratarum omnes, ut erectam per illos non magis vestram domum quam nostram amicitiam censcamus. Testis est ille tractatus, in quo exhortationis lucæ non minimum incitamenta valuerunt: quibus vix potuistis adduci, ut praefecturam philosophiae jungeretis, cum vos consectanei vestri Plotini dogmatibus inhaerentes, ad profundum intempestivae quietis otium Platonicorum palæstra rapuisset: cujus disciplinæ tunc forc astruxi liberum professionem, cum nil familiæ debuisset. Porro autem desidiæ vicinior putabatur contemptus ille milithe, ad quam jactitant 71 lividi, bonarum partium viros non posse potius quam nolle conscendere. Igitur quod loco primore fieri par est, agimus gratias uheres Christo, qui statum celsitudinis tuæ, ut hactenus parentum nobilitate decorabat, ita etiam nunc titulorum parilitate fasiigat: simul et animoi uin spebus erectis fas est de cætero sperare meliora. Certe creber provincialium sermo est, annum num de magnis, non tam fructibus quam potestatibus æsimandum. Qua de re vestrum est, domine major, exspeciationem nostram competentibus dispositionibus munerari. Nam memor originis tuae nob lium sibi persuasit universitas: quandiu nos Subini familia rexerit, Sabiniani faniiliam non timendam. Vale.