Latin
6.1 to 6.14
Sidonius Apollinaris, Epistolae 6.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt nobis, munere Dei, novo nostrorum temporum exemplo, amicitiarum vetera jura: diuque est quod invicem diligimus ex æquo. Porro autem, quod ad communem conscientiarn pertinet, tu patronus: quanquam hoc ipsum præsumptiose arroganterque loquar. ,Namque iniquitas mea tanla est, ut mederi de lapsuum ejus assiduitate vix etiam tuæ supplicationis efficacia queat. Igitur quia mihi es tam patrocinio quam dilectione bis dominus, pariter et quod memini probe, quo polleas [igne sensuum, fonte verborum: qui viderim Modaharium civem Gothum, Arianæ hæreseos jacula vibrantem,quo tu spiritualium testimoniorum mucrone confoderis; servata caeterorum tam revcrentia quam pace pontificum; non injuria tibi defleo, qualiter ecclesiasticas cautas istius aeris lupus qui peccatis pereuntium saginatur animarum, clandestino morsu necdum intellecti dentis arrodat. Namque hostis antiquus, quo facilius insultet balatibus ovium destitutarum, prius dormitantium incipit cervicibus imminere pastorum. Neque ego ila mei meminens non sum, ut nequaquam me bunc esse reminiscar; quem longis adhuc abluenda fletibus conscientia premat; cujus stercora tamen, sub opeChristi, quandoque mysticis orationum tuarum rastris cruderabuntur. Sed quoniam supereminet privati reatus verecundiam publica salus, non vercbor, etsi carpat zelum in me fidei sinister interpres, sub vanitatis invidia causam prodere veritatis. d Evarix, rex Gothorum, quod limitem regni sui, rupto dissoluloque fœdere antiquo, vel tutatur armorum jure, vel promovet, nec nobis peccatoribus hic accusare, nec vobis sanctis hic discutere permissum est. Quin potius si requiras, ordinis res est, ut et dives hic purpura byssoque veletur, et Lazarus hic ulceribus et paupertate feriatur. Ordinis res est, ut dum in hac allegorica versamur Ægypto, Pharao incedat cum diademate, Israelita cum cophino. Ordinis res est, ut dum in hac figuratae Babylonis fornacc decoquimur, nos cum Jeremia spiritualem Jerusalem suspiriosis plangamus ululatibus, et Assur faslu regio tonans sanctorum sancta proculcet.