Latin
6.39 to 6.59
Sidonius Apollinaris, Epistolae 6.39-59
Unproofread scanNot analysed yet
Tu nunc inter ista quid rerum? quas mibi ad vicem nosse non minus cordi. Venaris? ædificas? rusticarisne? An horum aliquid unum, an singula vicissim, aD pariter cuncta? Sed de Vitruvio, sive Columella, seu alterutrum ambosve sectere, decentissime facis: potes enim utrum que more quo qui optimo, id est, te cultor aliquis e primis architectusque. Caeterum ut tibi de venatoris officio quam minimum blandiaris maxime injungo. Namque apros frustra in venabula vocas, quos canibus misericordissimis quibus abundas, et quidem solus, movere potiusquam commovere consuesti- Esto, sit indulgentia dignum, quod reformidant elUdi tui bestiis appropinquare terribilibus corpulentisque: illud ignoro quomodo excuses, quod capreas pecus sinum, pariter et damas in fugam pronos, jacentibus animis, pectoribus erectis, passibus raris, crebris latratibus prosequuntur. Quapropter de reliquo fructuosius rctibus cassibusquc scrupeas rupes, atque opacandis habilia lustris clusor statarius nemora circumvenis; ac pudor si quis, temperas cursibus apertis quatere campos, et insidiari lepusculis a Olarionensibus 1; quos nec est tanti raro te insectante II superandos, copulis palam ductis inquietari; nisi fortisan dum tibi ac patri noster Apollinaris intervenit, rectius fiet u1 exerceantur. Exceptis jocis, fac sciam tandem, quid te, quid domum circa. Sed ecce duni jam epistolam quae diu garrii, claudere optarem, subitus a Santonis nuntius: cum quo dum tui obtentu aliquid horarum sermocinanter extrahimus, constanter asseveravit, nupei vos classicum in classe cecinisse, atque inter officia nunc nauta, modo mititis, littoribus Oceani curvis inerrare contra c Saxonum pandos myoparones, quorum quot remiges fidejis, totidem Ae cernere putes archipiratas; Ua simul omnes imperaut, parent, docent, dicunt latrecinari. Unde nunc etiam ut quamplurimum caveas, causa successit maxima monendi. Hostis est omni hoste,truculentior. Improvisus aggreditur, prævisus elabitur, speroit objectos, sternit incautos. Si sequatur, intercipit; si fugiat, evadit.