Latin
Book 7, Letter 7
Sidonius Apollinaris, Epistolae 7-5
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce iterum Amantius nugigerulus noster Massi. liam suam repetil, aliquid, ut moris est, de manubiis civitatis domum reportaturus, si tamen cataplus arriserit: per quem joculariter plura garrirem, si pariter unus idemque valeret animus exercere læta et tristia sustinere. Siquidem nostri hic nunc est infelicis anguli status; cujus, ut fama confirmat, melior fuit sub bello quam sub pace conditio. Facta est servitus nostra pretium securitatis alienae. Arvernorum, proh dolor! servitus: qui, si prisca replicarentur, audebant se quondam fratres Latio dicere, et sauguine ab lliaco populos computare. Si recentia memorabuntur, ii sunt qui viribus propriis hostium publicorum arma remorati sunt: cui sæpe populo Gothus non fuit clauso intra moenia formidini, cum vicissim ipse fieret oppugnatoribus posilis intra castra terrori. Hi sunt qui sibi adversus vicinorum aciem tam duces fuere quam milites. De quorum tamen sorte certaminum, si quid prosperum cessit, vos secunda solata sunt; si quid contrarium, illos adversa fregerunt. Illi amore reipublicae a Seronatum, barbaris provincias propioantem non timuere legibus tradere; quem convictum deinceps respublica vix præsumpsit occidere. Hoccine meruerunt inopia, flamma, ferrum, pestilentia, pingues caedibus gladii, et macri jejuniis praeliatores? Propter hujus tamen inclytæ pacis exspectationem, avulsas muralibus rimis herbas in cibum traximus; crebro per ignorantiam venenatis graminibus infecti,quae indiscretis foliis suecisque viridantia, saepe manus fame concolor legit. Pro iis tot tantisque devotionis experimentis nostri (quantum audio) facta jactura est: pudeat vos, precamur, hujus fœderis nec utilis nec decori. Per vos legationes meant. Vobis primum, quanquam principe absente, non solum tractata reserantur, verum etiam tractanda committuntur. Veniabilis sit, quæsumus, apud aures vestras veritatis asperitas, cujus convicii invidiam dolor eripit. Parum in commune consulitis: et cum in concilium convenitis, non tam curae est publicis mederi periculis, quam privatis studere fortunis: quod utique sæpe diuque facientes, jam non primi comprovincialium coepistis esse, sed ultimi. At quousque istae poterunt durare pnestigiae? Non enim diutius ipsi majorcs nostri hoc nomine gloriabuntur, qui minores incipiunt non habere. Quapropter vel consilio, quo potestis, statum concordiae tam turpis incidite. Adhuc si necesse est obsideri, adhuc pugnare, adhuc esurire delectat. Si vero tradimur, qui non potuimus viribus obtineri, invenisse vos certum est, quid barbarum suadcrelis ignavi. Sed cur dolori nimio frena laxamus? Quin potius ignoscite afflictis, nec imputate mœrentibus. Namque alia regio tradita servitium eperat, Arverna supplicium. Sane si medicari nostris ultimis non valetis, saltem hoc efficite prece sedula, ut san- guis vivat quorum est moritura libertas: parate exsulibus terram, capiendis redemptionem, viaticum peregrinaturis. Si murus noster aperitur hostibus, non sit clausus vester hospitibus. Memor nostri esse dignare, domine papa.