Latin
Book 8, Letter 8
Sidonius Apollinaris, Epistolae 8-6
Unproofread scanNot analysed yet
Die, Gallicanae flos juventutis, quousque tandem ruralium operum negotiosus urbana fastidis? quandiu attritas tesserarum quondam jactibus manus contra jus fasque sibi vindicant instrumenta cerealia Quousque tua te c Taionnacus patriciæ stirpis lassabit agricolam? quousque prati comantis exuvias hibernis novalibus, non ut eques, sed ut bubulcus abscondis? quousque pondus ligonis obtusi nec perfossis antibus ponis? Quid Serranorum æmulus et Camillorum, cum regas stivam, dissimulas optare palmatam? Parce tantum in nobilitatis invidiam rusticari. Agrum si mediocriter colas, possides; si nimium, possideris. Redde te patri, redde te patriae, redde te etiam fldelibus amicis, qui jure ponuntur inter affectus. Aut si te tantum Cincinnati dictatoris vita delectat, duc ante Haciliam, quae boves jungat. Neque dixerim sapienti viro rem domesticam nOli esse curandam, sed eo temperamento, quod non solum, quid habere, sed quid debeat esse consideret. Nam si caeteris nobilium studiorum artibns repudiatis, sola te propagandae rei familiaris urtica sollicitat: licet tu deductum nomen a trabeis, atque eboralas curules, et gestatorias bracteatas, et fastos tecolas purpurissatos, is profecto inveniere, quem debeat sic industrium, quod latentem, non tam honorare censor, quam census onerare. Vale.