# Epistolae 8

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 2, Letter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/8

Moestissimus hæc tibi nuntio. Decessit nudius tertius, non absque justitio, a matrona Filimatia, morigera conjux, domina clemens, utilis mater, pia filia: cui debuerit domi forisque persona minor obsequium, major officium, aequalis affectum. Hæc cum esset unica jamdiu matri amissae, facile diversis blandimentorum generibus effecerat, ne patri adhuc juveni sobole, sexus alterius desideraretur. Nunc autem per subita suprema virium cœlibatu, patrem orbitate confodit. His 46 additur, quod quinque liberum parens immaturo exitu reddidit infortunatam fecunditatem. Qui parvuli, si matre sospite perdidissent jamdiu debilem patrem, minus pupilli existimarentur. Hanc I tamen, si quis haud incassum honor cadaveribus impenditur, non vespillonum sandapilariorumque ministeria ominosa tumulavere: sed cum Libitinam ipsam flentes omnes externi quoque prensitarent, remorarentur, exoscularentur, sacerdotum propinquorumque manibus excepta, perpetuis sedibus dormienti similior illata est. Post quæ, precatu parentis orbati, nxniam funebrem, non per elegos sed per hendecasyllabos, marmori incisam, planctu prope calenle dictavi. Quam si non satis improbas, cæteris epigrammatum meorum voluminibus applicandam mercenarius bibliopola suscipiet. Si quid secus, sufficit saxo carmen saxeum contineri. Hoc enim epi. taphium cst. Occasu celeri feroque raptam Natis quinque, patrique, conjugique, Hoc flentis patriæ manus locarunt Matronam Philimaliam sepulcro. splendor generis, decus mariti. Prudens, casta, decens, severa, dulcis, Atque ipsis senioribus sequenda: Discordantia quae solent putari, Morum commoditate copulasti. Nam vitae comiLes bonæ fuerunt, Libertas gravis, et pudor facetus. Hinc est quod decimam tuæ saluti Vix actam trieteridem dolemus, Atque in temporibus vigentis aevi, b Injuste tibi justa persoluta. 47 Placeat libi carmen nec ne, tu propera,'civitatemqne festinus invise. Debes enim consolationis officium duorum civium domibus affictis. Quod ita sclvas, Deum quæso, ne unquam tibi redhibeatur.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
