Latin
Book 3, Letter 9
Sidonius Apollinaris, Epistolae 9
Unproofread scanNot analysed yet
Servatur nostri consuetudo sermonis; namque miscemus cum salutatione querimoniam: non omnino huic rei studentes, ut stylus noster 74 sit officiosus in titulis, asper in paginis; sel quod ea semper eveniunt, de quibus loci mei aut ordinis hominem coi stat incouci iri, si loquatur; peccare, si taceat. Sed et ipsi sarcinam vestri pudoris inspicimus, cujus hæc semper verecundia fuit, ut pro culpis erubesce retis alienis. Gerulus epistolarum, humilis, obscurus. despicabilisque etiam usque ad damnum innocenti ignavi:r, mancipia sua, Britannis clam sollicitantibus, abducta deplorat. incertum mihi estan sit certa causatio: sed si inter coram positos æquanimiter objecta discingitis. arbitror hunc laboriosum posse probare, quod objicit: si tamen inter argutos, armatos, tumultuosos, virtute, numero, contubernio contumaces, poterit ex æquo et bono solus, inermis, abjectus, rusticus, peregrinus, pauper audiri. Vale.