Latin
Book 6, Letter 9
Sidonius Apollinaris, Epistolae 9-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vir jam honestus Gallus, quia jussus ad conjugem redire non distulit, litterarum mearuin obsequium, vestrarum reportat effectum. Cui cum pagina quam miseratis, reseraretur, actutum compunctus ingemuit; destinatamque non ad me epistolam, sed in se sententiam judicavit. Itaque confestim iter in patriam spopoodit, adornavit, arripuit. Quem nos propter hanc ipsam poenitudinis celeritatem, non in. crepative, sed consolatorie potius compellare curavimus; quia vicinaretur innocentiæ festinata correctio. Neque enim quisquam, etiam sibi bene conscius, plus facere præsumpsit; si quis tamen vestrae correpiionis orbitam non reliquit: quippe cum ea ipsa quæ legimus, parcentis verba censurae, maximae emendationis incitamenta sint. Nam quid potest esse castigationis hujusce tenore preliosius, in qua forte peccato animus æger, reperit intrinsecus remedium, cum non valeret extrinsecus invenire convicium? Quod superest, obsecramus, ut crebra oratione per quam vitiis omnibus immane dominamini, nos quoque sicut evangelicos magos remeasse manifestum est, vel iam nunc per aliam viam morum in beato- Tum patriam redire faciatis. Peneomiseramquod prætereundum minime fuit. Agile gralias Innocentio speclabili viro, qui ut pi aeceperalis, gnaviter morem gessit injunctis. Memor nostri esse dignarc, domine papa.