Latin
Book 7, Letter 9
Sidonius Apollinaris, Epistolae 9-5
Unproofread scanNot analysed yet
Desiderio spiritualium leciionum quarum tibi tam per authenticos quam per disputatores bibliotheca fidei catholicae perfamiliaris est, etiam illa quæ maxime tuarum scilicet aurium minime digna sunt occupare censuram, noscere cupis. Siquidem injungis, ut orationem quam videor ad plebem Biturigis in ecclesia sermocinatus, tibi dirigam: cui non rhetorica partitio, non oratoriæ minæ, non grammaticales figuræ, congruentem decorem, disciplinamque suppeditaverunt. Neque enim illic, ut exacte perorantibus mos est, aut pondera historica, aut poetica schemata, scintillasve controversalium clausularum libuit aptari. Nam cum me partium seditiones, studia, varietates, in diversa raptarent; sic dictandi mihi materiam suggerebat injuria, quod tempus occupatio subtrahebat. Etenim tanta turba competitorum, ut cathedræ unius numerosissimos candidatos nec duo recipere scamna potuissent. Omnes placebant sibi, omnes omnibus displicebant. Neque enim valuissemus aliquid in commune consulere, nisi judicii sui faciens plebs lenita jacturam, sacerdotali se potius judicio subdidisset: presbyterorum sane paucis angulalim fringultientibus; porro autem palam ne mussitantibus quidem; quia plerique non minus suum quam reliquos ordines pertimescebant. Igitur dum publice totos singuli cavent, factum est ut omnes non aspernanter audirent, quod deinceps ambienter expeterent. Itaquc paginam sume subditis voluminibus adjunctam: quam duabus vigiliis unius noctis æstivæ, Christo teste, dictatam, plurimum vereor, ne ipsi amplius Icctioni quæ hoc de se probat, quam mihi credas. Memor noslri csse dignare, domine papa.