Latin
9.1 to 9.19
Sidonius Apollinaris, Epistolae 9.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Quæris cur ipse jam pridem Nemausum profectus vestra serum obadventum desideria producam. Reddo causas reditus tardioris, nec moras meas prodere moror, quia quæ mihi dulcia sunt, tibi quoque. Inter agros amoenissimos, apud humanissimos dominos Ferreolum et Apollinarem tempus voluptuosissimum exegi. Præediorum iis jura contermina, domicilia vicina, quibus interjecta gestatio lassat peditem, nec sufficit equitaturo. Colles ædibus superiores exercentur vinitori et olivitori. Aracynthum et Nysam, celebrata poetarum carminibus juga, censeas. Uni domui in plana patentiaque, alteri in nemora prospectus; sed nihilominus dissimilis situs similiter oblectat. Quanquam de prædiorum quid nunc amplius positione, cum restat hospitalitatis ordo rcserandus? Jam primum agac issimis in hoc exploratoribus destinatis, qui reditus nostri iter aucuparenlur, domus utraque non solum tramites aggerum publicorum, verum 48 etiam calles compendiis tortuosos, atque pastoria diverticula insedit, ne quo casu dispositis officiorum insidiis elaberemur. Quas incidimus, fateor, sed minime invili: jusquejurandum confestim praebere compulsi, ne priusquam septem dies evolverentur, quidquam de ilincris nostri continuatione meditaremur. Igitur mane quotidiano, partibus super hospite prima et grata contenlio quænam potissimum anterius edulibus nostris culina fumaret: nec sane poterat ex aequo divisioni lancem ponere vicissitudo, licel uni domui mecum, alteri cum meis vinculum foret propinquitatis: quia Ferreolo, præfectorio viro, præter necessitudinem sibi debitam, dabat aetas et dignitas primi invitatoris prærogativam. Ilicet a deliciis in delicias rapiebamur. Vix quodcunque vesti. bulum intratum, et ecce huc sphæristarum contrastantium paria inter rotatiles catastropharum gyros duplicabantur, huc inter aleatoriarum vocum competitiones, frequens crepitantium fritillorum tessera-. rumque strepitus audiebatur. Huc libri affatim in ■promptu: videre te crederes aut grammaticales pluteos, aut c Athenaei cuneos, aut armaria exstructa, bibliopolarum. Sic tamen quod qui inter matronarum cathedras codices erant, stylus iis religiosus invenie. batur: qui vero per subsellia patrumfamilias, ii co- Ihurno Latialis eloquii nobilitabatur.