# Epistolae 9.37-52

Sidonius Apollinaris, Epistolae, 9.37 to 9.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/9.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/9.37

nollem adhuc prodere, quo diuturnius exspectatione penderes: plus me enim ukiscerer, si quod sensi tacerem. Sed jam nec ipse frustra superbis; ut pote intelligens, tibi inesse virtutem sic perorandi, ut lectori tuo seu reluctanti, SCII voluntario, vis voluptatis excludat præconii necessitatem. Proinde accipe, quid super scriptis tuis et injuriam passi censeamus. b Legimus opus operosissimum, multiplex, acre, sublime, digestum titulis, exemplisquecongestum, bipartitum sub dialogi schemate, sub causarum themate quadripartitum. Scripseras autem plurima ardenter, plura pompose; simpliciter ista, ncc argute illa, nec callide; gravia mature, profunda sollicite, dubia constan cr, argumentosa disputatoric, quædam severe, quæpiam blande, cuncta moraliter, Icte, potenter, cloqucnlissime. Itaque per tanta tc genera narrandi toto latissimæ dictationis carnpo secutus, nihil in facundia cæterorum, nil in ingeniis facile perspexi juxla politum. Quae me vera sentire satis approbas, cum nec offensus aliter judico. Denique absentis oratio, quantum opinamur, plus nequit crescere, nisi forsitan aliquid bis addat coram loquentis auctoris vox, manus, motus, pudor, artifex. His igitur animi litterarumque dotibus præditus, mulierem pulchram, sed illam Deuteronomio astipulante nubentem, domine papa, tibi jugasli: quam tu adhuc juvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariæ partis adamatam, nihil per obstantes repulsus præliatores desiderii brachio vincente rapuisti. Philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta, raso capillo superfluae religionis, ac supercilio scientiae sæcularis, amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est, tristis dialecticæ flexibus, falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu jam defæcata tecum membra conjunxit. Hæc ab annis vestra jam dudum pedissequa primoribus; haec tuo lateri comes inseparabilis, sive in palæstris exercereris urbanis, sive in abs'rusis macerarere solitudinibus: haec athenaei consors, hæc monasterii, tecum mundanas abdicat, tecum supernas prædicat disciplinas. lluie copulatum te matrimonio qui lacessiverit, sentiet Ecclesiae Christi Platonis Academiam militare, teque nobilius philosophari.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
