Latin
Gai Sollii Apollinaris Sidonii Epistularum Liber Primus.
Sidonius Apollinaris, Epistulae 1.38
Not analysed yet
Paeonius exarsit, cui satiricus ille morsum dentis igniti avidius impresserat, atque ad adstantes circulatores: 'iniuriae communis', inquit, 'iam reum inveni. videtis ut Catullinus deperit risu: apparet ei nota memorari. nam quae causa festinam compulit praecipitare sententiam, nisi quod iam tenet totum qui de parte sic iudicat? atqui Sidonius nunc in Arverno est: unde colligitur auctore illo. isto auditore rem textam.' itur in furias inque convicia absentis nescientis innocentisque ; conscientiae, fidei, quaestioni nil reservatur. sic levis turbae facilitatem, qua voluit, traxit persona popularis. erat enim ipse Paeonius populi totus, qui tribuniciis flatibus crebro seditionum pelagus impelleret. ceterum si requisisses: 'qui genus, unde domo?' ,non eminentius quam municipaliter natus quemque inter initia cognosci claritas vitrici magis quam patris fecerat, identidem tamen per fas nefasque crescere affectans pecuniaeque per avaritiam parcus, per ambitum prodigus. namque ut familiae superiori per filiam saltim quamquam honestissimam iungeretur, contra rigorem civici moris splendidam, ut ferunt, dotem Chremes noster Pamphilo suo dixerat. cumque de capessendo diademate coniuratio Marcelliana coqueretur, nobilium iuventuti signiferum sese in factione praebuerat, homo adhuc novus in senectute, donec aliquando propter experimenta felicis audaciae natalium eius obscuritati dedit hiantis interregni rima fulgorem. nam vacante aula turbataque republica solus inventus est, qui ad Gallias administrandas fascibus prius quam codicillis ausus accingi mensibus multis tribunal inlustrium potestatum spectabilis praefectus escenderet, anno peracto militiae extremae terminum circa vix honoratus, numerariorum more seu potius advocatorum ,quorum cum finiuntur actiones, tunc incipiunt dignitates. igitur iste sic praefectorius ,sic senator, cuius moribus quod praeconia competentia non ex asse persolvo, generi sui moribus debeo, multorum plus quam bonorum odia commovit adhuc ignoranti mihi, adhuc amico, tamquam saeculo meo canere solus versu valerem. venio Arelate, nil adhuc (unde enim?) suspicans, quamquam putarer ab inimicis non affuturus, ac principe post diem viso in forum ex more descendo. quod ubi visum est, ilico expavit, ut ait ille, nil fortiter ausa seditio. alii tamen mihi plus quam deceret ad genua provolvi; alii, ne salutarent, fugere post statuas, occuli post columnas; alii tristes vultuosique iunctis mihi lateribus incedere. hic ego, quid sibi haec vellet in illis superbiae nimiae, nimiae in istis humilitatis forma, mirari nec ultro tamen causas interrogare, cum subornatus unus e turba factiosorum dat sese mihi consalutandum. tum procedente sermone :'cernis hos?' inquit. et ego: 'video', inquam, 'gestusque eorum miror equidem nec admiror'. ad haec noster interpres: 'ut satirographum te', inquit, 'aut exsecrantur aut reformidant'.