Latin
2.10 to 2.16
Sidonius Apollinaris, Epistulae 2.10-16
Not analysed yet
III. SIDONIUS FELICI SUO SALUTEM. GAUDEO te, domine maior, amplissimae dignitatis infulas consecutum. sed id mihi ob hoc solum destinato tabellario nuntiatum non minus gaudeo. nam licet in praesentiarum sis potissimus magistratus et in Lares Philagrianos patricius apex tantis post saeculis tua tantum felicitate remeaverit, invenis tamen, vir amicitiarum servantissime, qualiter honorum tuorum crescat communione fastigium, raroque genere exempli altitudinem tuam humilitate sublimas. sic quondam Quintum Fabium magistrum equitum dictatorio rigori et Papirianae superbiae favor publicus praetulit; sic et Gnaeum Pompeium super aemulos extulit numquam fastidita popularitas; sic invidiam Tiberianam pressit universitatis amore Germanicus. quocirca nolo sibi de successibus tuis principalia beneficia plurimum blandiantur, quae nihil tibi amplius conferre potuerunt, quam ut, si id noluissemus, transiremur inviti. illud peculiare tuum est, illud gratiae singularis ,quod tam qui te aemulentur non habes quam non invenis qui sequantur. vale. IV. SIDONIUS SAGITTARIO SUO SALUTEM. VIR clarissimus Proiectus, domi nobilis et patre patruoque spectabilibus, avo etiam praestantissimo sacerdote conspicuus, amicitiarum tuarum, nisi respuis, avidissime sinibus infertur, et cum illi familiae splendor probitas morum, patrimonii facultas iuventutis alacritas in omne decus pari lance conquadrent, ita demum sibi tamen videbitur ad arcem fastigatissimae felicitatis evectus, si gratiae tuae sodalitate potiatur. Optantii clarissimi viri nuper vita functi filiam, quod deo prosperante succedat, licet a matre pupillae in coniugium petierit obtinueritque, parum tamen votorum suorum promotum censet effectum, nisi assensum tuum super his omnibus seu sedulitate sua seu precatu nostrae intercessionis adipiscatur. namque ipse, quantum ad institutionem spectat puellae, in locum mortui patris curarum participatione succedis, conferendo virgini parentis affectum; patroni auctoritatem, tutoris officium. quocirca, quia dignus es, ut domus tuae celeberrimam disciplinam etiam procul positorum petat ambitus, sicut decet bonarum partium viros, benignitate responsi proci supplicis verecundiam munerare et qui ita expetitus deberes illi expetere pollicendam, securus permitte promissam ; quia sic te condicioni huic meritorum ratio praefecit, ut nec superstiti Optantio in liberos suos decuerit plus licere. vale.