# Epistulae 2.17-26

Sidonius Apollinaris, Epistulae, 2.17 to 2.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/2.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/2.17

V. SIDONIUS PETRONIO SUO SALUTEM. IOHANNES familiaris meus inextricabilem labyrinthum negotii multiplicis incurrit et donec suarum merita chartarum vel vestra scientia vel si qua est vestrae (si tamen est ulla) similis inspexerit, quid respuat, quid optet ignorat. ita se quodammodo bipertitae litis forma confundit, ut propositio sua quem actionis ordinem propugnatura, quem sit impugnatura non noverit. pro quo precem sedulam fundo, ut perspectis chartulis suis, si quid iure competit, instruatis, quae qualiterve sint obicienda, quae refellenda monstrantes. non enim verebimur, quod causae istius cursus, si de vestr manaverit fonte consilii, ulla contrastantum derivatione tenuetur. vale. VI. SIDONIUS PEGASIO SUO SALUTEM. PROVERBIALITER celebre est saepe moram esse meliorem, sicuti et nunc expert sumus. Menstruanus amicus tuus longo istic tempore inspectus meruit inter personas nobis quoque caras devinctasque censeri, opportunus elegans, verecundus sobrius, parcus religiosus et his morum dotibus praeditus, ut, quotiens in boni cuiusque adscitur amicitias, non amplius consequatur beneficii ipse quam tribuat. haec tibi non ut ignoranti, sed ut iudicio meo satisfacerem, scripsi. quam ob rem triplex causa laetandi, tibi prima, cui amicos sic aut instituere aut eligere contingit; Arvernis secunda, quibus hoc in eo placuisse confirmo, quod te probasse non ambigo; illi tertia, de quo boni quique bona quaeque iudicaverunt. vale. VII. SIDONIUS EXPLICIO SUO SALUTEM. QUIA iustitia vestra iure fit universitati per conplura recti experimenta venerabilis , idcirco singulas quasque personas id ipsum efflagitantes in examen vestrum libens et avidus emitto, quam primum ambiens me discussionis, illos simultatis onere laxari; quod demum ita sequetur, si non ex solido querimonias partium verecundus censor excludas: quamquam et hoc ipsum, quod copiam tui iurgantibus difficile concedis , indicium sit bene iudicaturi. quis enim se non ambiat arbitrum legi aut pretio aliquid indulturus aut gratiae? igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogativam raptim perniciterque properantibus, quandoquidem sententiam tuam nec victus ut stolidus accusat nec victor ut argutus inridet, veritatisque respectu dependunt tibi addicti reverentiam, gratiam liberati. proinde inpense obsecro, ut inter Alethium et Paulum quae veniunt in disceptationem, mox ut utrimque fuerint opposita, discingas. namque, ni fallor, supra decemvirales pontificalesque sententias aegritudini huius prope interminabilis iurgii sola morum tuorum temperantia solita iudicandi salubritate medicabitur . vale.

---

Sidonius Apollinaris, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000797.zip.
