Latin
2.37 to 2.38
Sidonius Apollinaris, Epistulae 2.37-38
Not analysed yet
Quisquis pontificis patrisque nostri conlaudas Patientis hic laborem, voti compote supplicatione concessum experiare quod rogabis. aedes celsa nitet nec in sinistrum aut dextrum trahitur, sed arce frontis ortum prospicit aequinoctialem. intus lux micat atque bratteatum sol sic sollicitatur ad lacunar, fulvo ut concolor erret in metallo. distinctum vario nitore marmor percurrit cameram solum fenestras, ac sub versicoloribus figuris vernans herbida crusta sapphiratos flectit per prasinum vitrum lapillos. huic est porticus applicata triplex fulmentis Aquitanicis superba, ad cuius specimen remotiora claudunt atria porticus secundae, et campum medium procul locatas vestit saxea silva per columnas. hinc agger sonat, hinc Arar resultat. hinc sese pedes atque eques reflectit stridentum et moderator essedomm, eurvorum hinc chorus helciariorum responsantibus alleluia ripis ad Christum levat amnicum celeuma. sic, sic psallite, nauta vel viator; namque iste est locus omnibus petendus, omnes quo via ducit ad salutem. Ecce parui tamquam iunior imperatis: tu modo fac memineris multiplicato me faenore remunerandum, quoque id facilius possis voluptuosiusque, opus est ut sine dissimulatione lectites, sine fine lecturias; neque patiaris, ut te ab hoc proposito propediem coniunx domum feliciter ducenda deflectat, sisque oppido meminens ,quod olim Marcia Hortensio, Terentia Tullio, Calpurnia Plinio, Pudentilla Apuleio, Rusticiana Symmacho legentibus meditantibusque candelas et candelabra tenuerunt. certe si praeter oratoriam contubernio feminarum poeticum ingenium et oris tui limam frequentium studiorum cotibus expolitam quereris obtundi, reminiscere ,quod saepe versum Corinna cum suo Nasone complevit, Lesbia cum Catullo, Caesennia cum Gaetulico, Argentaria cum Lucano, Cynthia cum Propertio, Delia cum Tibullo. proinde liquido claret studentibus discendi per nuptias occasionem tribui, desidibus excusationem. igitur incumbe, neque apud te litterariam curam turba depretiet imperitorum, quia natura comparatum est, ut in omnibus artibus hoc sit scientiae pretiosior pompa, quo rarior. vale.